Alle Jahre wieder

Sic, quotannis rursum venit Christulus
terram hanc deorsum, nos ubi sumus.

0 du fröhliche

Laeta tempora, pia tempora
Deus gratiam nobis dat.
Mundus damnatus, Christus est datus:
Gaudium, gaudium Christianis.

Ihr Kinderlein kommet

Infantes venite, venite moxdum!
Ad praesepe ite in hoc stabulum!
Videte, quod nocte sanctissima sat,
heus, pater in caelis gaudium nobis dat.

0 Tannenbaum

O abies, o abies, quam virent acūs tuae!
Aestate tota viridis et hieme incolumis.
O abies, o abies, quam virent acūs tuae.


Stille Nacht, heilige Nacht

Alma nox, tacita nox!
Omnium silet vōx,
sola virgo nunc beatum
ulnis fovet dulcem natum.
Pax tibi, puer, pax! (2x)

Alma nox, tacita nox!
Angeli sonat vōx:
Halleluja! O surgite,
Pastores, hūc accurrite!
Christus Deus adest. (2x)

Alma nox, tacita nox!
O Jesus, tua vōx
amorem nobis explanat,
nos redemptos esse clamat
In tuo natali. (2x)